Nos Laurencius prepositus ecclesie beati petri de Posega memorie commendantes significamus quibus expedit universis, quod nobilis domina relicta magistri Petri filii magistri dominici filia comitis Ladislai nunc consors magistri Thome filii comitis Benedicti, semel et secundo, per hominem suum a nobis postulavit, ut duos ex concanonicis eiusdem ecclesie nostre vel tres personas idoneas, ad audiendas asserciones suas mitteremus. Nos igitur ipsius domine justis et honestis peticionibus ac congruis inclinati ut tenemur justicia mediante, viros discretos Michaelem cantorem ecclesie nostre nominate, ac Stephanum magistros. Concanonicos nostros duximus ad id destinandum. Quiquidem demum ad nos reversi nobis dixerunt, quod ipsa domina portionem de dote et rebus suis parafernalibus, a magistro Stephano filio predicti magistri dominici quondam palatini provenientem, exceptis portionibus solucionis, quibus alii filii ipsius magistri dominici sibi tenerentur, ob sumpmum titulum reverentie, quem circa ipsam dominam honoranter ingessisset, sincero cordis desiderio ipsi magistro Stephano dimisisset et relaxasset, ita quod nullo unquam tempore, ipsa solutione portionis, ex ipsa dote et rebus parafernalibus predicte domine devenientis, quam idem magister Stephanus solvere teneretur, erit soluturus. Datum in festo beati Luce evangeliste. Anno domini Mo CCCo octavo.

Vissza a listára