Capitulum ecclesie de Posega omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in vero salutari. Universorum notitie harum serie volumus fieri manifestum, quod Pertrus filius comitis Cupse et Stephanus filius Conrardi ad nostrum personalem accedentes presentiam et ipsorum nobis porrexerunt querimonia super eo, quod per combustionem monasterii beati Demetrii martyris ecclesie videlicet fratrum Minorum de Posegavar in sacristia ipsius ecclesie omnes litere ipsorum essent combuste et annichilate et petebant cum instancia, ut alia paria omnium literarum ipsorum in camera ecclesie nostre reinveniremus iterato duplicando, quorum precibus justis et petitionibus condescendentes omnes arcas vel cistas in camera ecclesie nostre habitas debito officio et diligenti studio excussimus predictas litteras requirendo, in quibus quam plurimas literas ipsorum reperimus sub sigillo veteri atque novo, quorum unum par sub novo sigillo nostro talem tenorem et continentiam efficit: Nos igitur, quia predictas litteras nostras pro ipsis comite Cupsa et Conrardo emanatas sine aliquo scrupulo operimus, de verbo ad verbum rescribi fecimus charactere nostri sigilli roborando. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus sigilli (nostri novi) munimine confirmando. Datum per manus discreti viri magistri Demetrii lectoris ecclesie nostre in octavis festi virginis gloriose, anno domini millesimo tercentesimo quinto.

Vissza a listára