Capitulum ecclesie beati Petri de Posega universis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presentium notitiam habituris salutem in salutis largiture. Antiquorum invenit prudentia et modernorum aprobat discretio, ut ea, que aguntur in tempore, ne simul cum eodem elabentur, scripti patrocinio commendentur. Proinde ad universorum tam presentium quam futurorum notitiam harum serie volumus prvenire, quod magister Nicolaus filius Iwan de Lyppye ab une parte, Johannes filius comitis Ippoliti ex altera coram nobis personaliter sunt constituti, idem magister Nicolaus confessus est oraculo vive vocis, quod ipse quandam particulam terre sue in vicinitate terre ipsius Johannis Zaworsya vocate, quam ex donatione ipsius domini sui comitis Gyleti habet adjacentem, metis et terminis infrascriptis circumdatam, Johanni filio comitis Ippoliti cum omnibus utilitatibus suis pro centum et LXXX sex marcis promptorum denariorum viennensium, sicut dixit, plene receptis ab eodem Johanne, ex permissione et bona voluntate Nicolai, Stephani et Petri filiorum suorum ac vicinorum et commetaneorum suorum, videlicet Ipolity(!) filii predicti Ipoliti fratris prenotati Johannis uterini, ac Ladizlai filii Benedicti de Pribma [Pribina] coram nobis personaliter astantium vendidisset jure perpetuo in heredum heredes possidendam, tenendam pariter et habendam, ita quod quicunque predictum Johannem filium comitis Ipoliti vel heredes suos processu temporum impediret vel impedire vellet, supradictus magister Nicolaus vel heredes sui expedire tenebuntur propriis laboribus et expensis. Cuius quidem terre pri(ma) meta incipit de aqua Oryaua ubi est arbor zil, inde vadit ad meridiem per quandam semitam et pervenit ad quandam magnam viam ubi est meta terrea, inde ultra magnam viam et pervenit ad quandam arborem nucis prope villam predicti Johannis Zaworsya vocata, inde per nemus ascendit ad quendam montem ubi est meta terrea, inde vadit per nemus et ascendit ad quendam alium montem, inde etiam versus meridiem eundo venit ad campum ubi est meta terrea, inde in eodem campo vertitur ad occidentem et per berch pervenit ad quendam Belicolnich, inde vadit ultra Belicolnich et per berch pervenit superius vineam Iwan Zubor dicti, ubi est arbor haas, inde versus occidentem per berch vadit et pervenit prope terram Brestowch vocatam, inde asscendit ad quendam montem ubi est meta terrea, inde vertitur ad aquilonem iuxta predictam terram Brestowch vocatam descendit ad quendam vallem, inde iuxta predictam terram Brestowch pervenit ad quendam riullum(!) Brestowch pataka vocatum, ubi est meta terrea, inde transit ultra rivulum iuxta predictam terram Brestowch vocatam vadit et pervenit ad predictam aquam Oryaua vocatam ubi est terrea meta, inde vertitur ad oryentem(!) et per eundem fluvium Oryaue vadit et pervenit ad quendam Belibreg vocatum ubi jacet magna via, inde vadit ultra Oryauam et per eandem viam versus orientem vadit et pervenit ad quendam rivulum Lokach vocatum ubi est meta terrea, inde vadit ultra rivulum per eandem viam iuxta quendam berch et pervenit ad quoddam nemus, inde per eandem viam vadit ultra nemus et pervenit ad quoddam(!) rivulum Kouachowch pathaka dictum ubi est meta terrea, inde per eundem rivulum pervenit in fluvium predicte Oryaue, inde vertitur ad occidentem iuxta Oryauam, vadit et pervenit ad priorem metam et ibi terminatur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam concessimus litteras nostras pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Datum sabbato proximo ante festum beati Martini confessoris, anno domini millesimo CCCo secundo.

Vissza a listára