Excellenti domine sue Th(omasine) [Th.] matri Andree dei gratia illustris regis Ungarie, ducisse tocius Sclavonie et gubernatrici partium Citradanubialium usque mare, capitulum beati Petri de Posagha orationes in domino. Litteras vestre magnificentie reverenter recepimus in hec verba: Nos itaque mandatis et preceptis vestre excellencie satisfacere ex debito et ex voto cupientes, ut tenemur, cum eodem Laurencio homine vestro unum ex nobis virum idoneum ad premissa diligenter exequendum transmisimus, qui quidem homo vester et noster demum ad nos redeuntes nobis retulerunt viva voce, quod sicut ipsi per clandestinam et publicam inquisitionem factam a viris nobilibus et comprovincialibus et aliis communibus hominibus certo certius scire potuerunt, predictus comes Demetrius dominica die prenotata veniendo, possessionem iam dictorum filiorum Lamperti Tulman vocatam, bonis omnibus mobilibus et per se moventibus indebite destruendo spoliassent(!) [spoliassent], viros et mulieres, virgines et viduas [vidnas] in eadem possessione commorantes denudando, miserabiliter contra deum et eius justiciam detrectando, fruges eorum equis spargendo et residuas asportando, et capillos unius jobagionis sui demecendo. Quas quidem spoliationes virginum et viduarum et [ac] capillorum jobagionis ipsorum dissipationem idem homo vester et noster vidisse sunt confessi, et adhuc descensus ipsius comitis Demetrii in eadem possessione reliquisse affirmarunt. Nichilominus feria quinta proxima ante festum sancti Martini citasset oculo ad oculum in ipsa possessione comitem Demetrium, Michaelem filium Dominici, Johannem Kopoz dictum, item Petrum, Nicolaum filium Bala, et alium filium Cheng, item ex servientibus magistri Laurencii Bencencium de Bencench, Jacobum Juoph [Zuoph] dictum, Johannem nepotem Tarcha in vestre magnitudinis presentiam comparendi, terciam feriam proximam post festum sancti Briccii confessoris pro termino assignando. Datum in festo sancti Briccii confessoris.

Vissza a listára