Capitulum ecclesie beati Petri de Posoga omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris salutem in domino sempiternam. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod nos consideratis et circumspectis fidelitatibus et meritoriis servitiis comitis Zah filii Farkasii nostre ecclesie et nobis fideliter inpensis usque modo, volentes eundem de bonis ipsius ecclesie nostre aliqualiter participare, in recompensationem sui laboris et servitii de communi consensu et pari voluntate quendam fundum curie in territorio ville ecclesie nostre Adryanfalva vocate, a parte orientis iuxta nemus et supra fluvium Sulch adjacentem, cum particula terre arabilis, cuius metarum distinctiones inferius exprimuntur seriatim, predicto comiti Zah et per eum suis heredibus, more aliorum terras tenentium, quamdiu tam ipse quam sui heredes sepedicte ecclesie nostre et nobis fideles extiterint, dedimus, contulimus et tradidimus perpetuo iure possidendum. Nemus autem supra ipsum fundum existens tam sibi pro sua utilitate quam ceteris jobagionibus nostris in villa Adryani residentibus commune habeatur, prefatus vero Zah ratione ipsius fundi et terre arabilis singulis annis singulum fertonem in festo penthecosten nobis solvet conditionaliter annuatim. Prima enim meta ipsius terre arabilis incipit a parte aquilonis in angulo ipsius nemoris et versus orientem directe per terras arabiles descendendo cadit in fluvium Sulch pothoka, per cursum cuius descendendo in modico transit ipsum fluvium ad metam terre que est iuxta ipsum fluvium, et ab hinc versus orientem eundo pervenit ad aliam metam terre, inde declinat versus meridiem et per mege(!) eundo pervenit ad metam terre, que est iuxta viam, per quam versus occidentem eundo cadit in fluvium supradictum, quod pertransit iterato in quodam portu, iuxta quem exit et circa terras comitis Trystani in mege spinosum versus occidentem asscendendo pervenit ad arborem piri silvestris, sub qua est meta terre, inde pervenit ad alium angulum ipsius nemoris supradicti et ibi terminatur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Theophyli dicti puerlectoris(!) ecclesie nostre, in octavis festi nativitatis beati Johannis Baptiste anno domini MoCCo nonagesimo nono.

Vissza a listára