Capitulum ecclesie beati Petri de Posaga [Posoga] omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in domino sempiternam. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod Gregorio comite filio Zoyda ab una parte, Zayda(!) [Zayda] filio comitis Mathie ab altera coram nobis personaliter constitutis [constitutus], idem comes G(regorius) [G.] confessus est viva voce, quod quandam particulam terre sue Yelseuch vocatam, iuxta terram comitis Nicolai ab oriente adjacentem, pro debito octo marcarum, quibus supradicto Zoyde tenebatur, eidem Zoyde vendidisset perpetuo possidendam, assumpmendo eundem tenere in ipsa terra ta(m) [tam] a se, quam a filiis suis, ita quod quicunque eundem Zoydam ratione ipsius terre impetere voluerit, iidem G(regorius) [G.] cum filiis suis tenebitur expedire propriis laboribus et expensis; si vero expedire non posset, de terra sua hereditaria, in alio loco ubi Zoyda voluerit terram tanti valoris et tante utilitatis statuere debebit pro eadem. Cuius terre, sicut idem comes Gregorius dixit, prima meta incipit super Oryauicha potoka in arbore albi salicis transiens versus orientem, et transita quadam via ascendit ad Crysna glava [Crysnaglaua], inde descendit ad metas et terminos terre Hursouch, et ibi per quoddam mege in latere byrch tendit versus meridiem ad arborem piri, inde pervenit ad metam t(erream) [terream], inde flectitur versus occidentem et per vallem, que dividit a Nicolao filio Hrank, eundo cadit in Oryauicha, et per ipsum Oryauicha tendendo superius versus aquilonem pervenit ad quoddam molendinum, et per Oryauicha potaka(!) [potaka], que in fossato eiusdem molendini currit, tendit superius et cadit iterum in magnam Oryawycha, et per ipsum magnum(!) [ipsam magnam] Oryauicha pervenit ad metam antedictam, ibique terminatur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roborando. Datum anno domini MoCCoLXXXo octavo.

Vissza a listára