Capitulum ecclesie sancti Petri de Posoga omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in domino sempiternam. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod magister Bertholo(meus) [Bertholom] filius Jacobi per literas suas autenticas et per Natum custodem ecclesie nostre, quia infirmitate prepediente personaliter coram nobis comparere nequierit, nobis fecit manifestum, quod quandam possesionem suam Paca vocatam, Emirico [Emerico] filio Athanas pro septuaginta marcis denariorum, quas cum in legatione domini regis Romam iverat, se dixit recepisse, insuper et pro meritoriis serviciis eiusdem Emirici dedisset, donasset et locasset perpetuo possidendam, commetanei autem ipsius terre sicut in literis eiusdem magistri Bartholomei [Bartholmi] vidimus contineri, sunt hii: Thomas comes videlicet et fratres sui filii Petri, Wlkoslau [Wekozlau] filius Buda, Thomas filius Laurencii, et idem magister Bertholo(meus) [Bertholom] in possessionibus Worhoyna et Nevna vocatis. Nos igitur ad peticionem eiusdem magistri Bertholom(e)i [Bertholomi], ut justum erat, inclinati, presentes ad robur perpetue firmitatis ipsi Emirico concessimus literas sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini MoCCoLXXX primo.

Vissza a listára