Capitulum ecclesie de Posaga omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in domino sempiternam. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Ybrahun filius Ahae, Apa filius Ezbeusy, Mutimer filius Negani, Gurdosa filius Zlaumeni de Churkunyk, jobagiones castri, ad nostram personaliter accendentes(!) [accedentes] presentiam a nobis diligenter postularunt, quod unum ex nobis transmitteremus, coram quo terra ipsorum de Churkunyk, quam dudum perditam et amissam per humanitatem, laborem et expensam Ybrahyni recuperarunt, convocatis cognatis et vicinis certis metis distingerent, et portionem eiusdem Ybrahuni separarent. Nos igitur iustas peticiones eorum attendentes unum ex nobis misimus fidedignum, qui quidem ad nos reversus dixit, quod predicti Apa, Mutymer(!), Gurdosa et alii cognati eorundem convocatis omnibus commetaneis eorundem et vicinis, terram Ybrahyni propter hoc, quia idem Ybrahun in recuperanda possessione ipsorum maiorem laborem et expensam adibuit(!) et inpendit, metis et terminis infrascriptis distingendo et separando, eidem Ybrahyno et suis heredibus, heredumque suorum successoribus ex communi voluntate et consensu tocius generationis ipsorum dedissent, statuissent et assignassent, sicut ipsum competebat et congruebat perpetuo possidendam. Cuius terre prima meta incipit iuxta fluvium Churkunyk tendens versus occidentem per quandam vallem, et in capite ipsius vallis est arbor gymulchyn, et subtus est meta terrea, inde tendit per montem iuxta terram Batus comitis, et pervenit ad arborem piri, inde descendit versus aquilonem, et transit quoddam pothok ad arborem piri, sub qua est meta terrea, inde tendit per terras arabiles, in quibus est arbor gymulchyn, et sub ipsa est meta terrea, et ibidem prope cadit in caput cuiusdam fontis, inde reflectitur versus occidentem ad arborem gurtyan, et subtus est meta terrea, et ibi separatur a terra comitis Batus, et commetatur terre filiorum Negan, Mutymeri [Mucymeri] videlicet et Andree, et Jacobi filii Neraad, tendens versus septemtrionem per berch in magno spacio, et transita quadam via per ipsam pervenit ad monticulum et de ipso monticulo descendit ad metam terream, inde ad magnam vallem, in qua currit Seryzeunyk pothoka, transitoque ipso pothok pervenit ad latus cuiusdam lapidis, separatur a terra filiorum Negan et commetatur terre Apa, Stephani et Leustahii tendens ad montem maximum, et super quandam vineam(!) est arbor horazth et sub ea est meta terrea, inde descendit ad quoddam pothok(!), et transito ipso pothok ascendit ad montem Oztryhyg vocati, et in fine ipsius montis supra silvam est meta terrea, inde descendit ad vallem, et transita ipsa valle ascendit ad viam que vocatur Banuta, transitaque ipsa via in fine cuiusdam montis est meta terrea, deinde cadit ad fluvium Prezelolch, et per ipsum pothok vadit ad Zelemen et ibi est arbor has cruce signata, ibique separatur a terra Apa et Stephani supradictorum et commetatur terre magistri Benedicti filii Iwanche, ab inde [abinde] descendit et cadit ad fluvium Churkunyk iuxta metam eiusdem magistri Benedicti, per quam descendit usque dum fluvius Prezeukouch cadit in Churkunyk, et per ipsum Prezeukolch(!) venit in modico ad viam et per ipsam viam cadit in stagnum Truglo vocatum, inde per fluvium superius Truglo cadit in fluvium Churkunyk supradictum, et per ipsum Churkunyk [Churkunyck] descendendo in bono spacio venit ad metam antedictam, ibique terminatur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes supradicto Ybrahyno concessimus sigilli nostri munimine roborando. Datum anno domini millesimo CCo octagesimo.

Vissza a listára