Capitulum ecclesie beati Petri de Pasaga [Posaga] omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in domino sempiternam. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Rocoldus filius Rolandi bani ab una parte, et Ladizlaus, Arnoldus, Gula ac Blasius filii Zoboo ab altera coram nobis personaliter [personalites] sunt constituti, et idem Rocoldus confessus est viva voce, quandam particulam terre sue empticie Pechne vocate, que Jelsewek dicitur, supradictis Ladizlao, Arnoldo, Gyule(!) ac Blasio pro triginta marcis denariorum plene receptis vendidisse perpetuo possidendam; ita (tamen) [tamen], quod si frater suus, vel quicunque de cognatis suis et aliis ipsam particulam terre de supradictis filiis Zoboo processu temporum impeteret, idem Rocoldus tenebitur expedire. Prima meta ipsius terre, sicut iidem retulerunt, incipit a parte septemtrionali iuxta quoddam kalista, que est iuxta viam in monte Mocheych, tendens ad meridiem, et descendit inferius ad Jelsewech potoka [Jelsewechpotoka], et per ipsum potok descendendo exit ad arborem piri; inde vadit per silvas ad arborem fyz, inde per quandam planiciem pervenit ad arborem harasth que est iuxta quoddam fuk, quod dicitur gardinin, quod etiam currit de fluvio Morchuna, inde ad fluvium Zava iuxta terminos filiorum Benedicti, et per ipsam aquam Zava tendit superius ad occidentem, et exit iterum ad aquilonem, et semper venit in silva in quantitate et spacio terre exterius continentis et pervenit ad fluvium Murzuna, transitoque ipso fluvio Murzuna vadit directe versus eandem plagam, et exit in quandam vallem, in qua est Gramachnyk potoka [Gramachnykpotoka], et per ipsum potok pervenit ad caput eiusdem; inde descendit ad berch et cadit in quandam viam, et per ipsam viam pervenit ad kalista supradictum, ibique terminatur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes sepedictis filiis Zoboo concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie millesimo CCo LXXXo.

Vissza a listára