Capitulum ecclesie sancti Petri de Posaga omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentium noticiam habituris salutem in filio virginis gloriose. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Georgio abbate de Rodyna ab una parte, Gregorio filio Zayda ab altera coram nobis constitutis, tale inter se concambium ex voluntate Chelk, Borich et filiorum Odula cognatorum ipsius Gregorii, et ex consensu Johannis et Petri filiorum Ocholini ac Romani patronorum ecclesie de Rodyna confessi sunt ordinasse, quod predictus abbas quandam terram ecclesie Lyphyne vocatam Gregorio filio Zawyda(!) in commutacionem cuiusdam terre que Wlchyak [Vlchyak] vocatur, dedisset et assignasset perpetuo possidendam, ratam et firmam ipsam commutacionem utrisque partibus habentibus coram nobis. Mete autem terre Lyphine que cessit Gregorio sunt hec: Prima meta incipit a terminis Lorandi bani et ibi iuxta viam est meta terrea, et per ipsam viam in berch tendit versus meridiem per metas terreas, et pervenit ad quendam monticulum, qui dicitur Zaykfeu; et de inde descendit in Puthnak potaka, et per ipsum potok cadit in fluvium Lyphyne, et per eundem fluvium tendit superius versus septemtrionem usque dum Ratybor [Bachybou] potoka jungitur ad ipsam Liphynam [Lyphinam] et per ipsum Rathibor [Bachybou] potoka tendit sursum, et in quodam transitu exit de via, et per eandem viam ascendit ad berch versus orientem, et per ipsum berch revertitur ad metam priorem ibique terminatur. Mete vero terre Wlchyak [Vlchyak] que cessit abbati sunt hec [hee]: Prima meta incipit iuxta monticulum, qui dicitur Zalauchfeu a meta terrea iuxta viam et per eandem viam pervenit ad pirum, que est pro meta; deinde per byrch(!) versus meridiem ad quasdam arbores, que dicuntur mala gaya [malagaya]; inde descendit ad mala pataka [Malapataka], et per cursum eiusdem patak [potak] descendit, donec per quendam fontem exit ad caput eiusdem fontis; et de ipso fonte ascendit ad byrch usque metas abbatis supradicti. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes utrisque partibus concessimus litteras sigilli nostri munimine roborando. Actum anno ab incarnatione domini Mo CCo LXXo nono.

Vissza a listára