Capitulum ecclesie beati Petri [Patri] de Posaga [Posoga] omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in domino sempiternam. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Ladizlaus filius comitis Pasca et Nicolaus filius Sinchud [Emchud] ab una parte, magister Dacianus et Christoforus filius [filii] Johannis consobrini comitis Paska(!) [Pasca] ab altera coram nobis personaliter conparentes [comparentes], iidem Ladizlaus et Nicolaus confessi sunt viva voce, quod terram Borsod vocatam in comitatu de Wolkou existentem, quam rex Bela felicis recordationis aduc(!) [adhuc] tempore sui ducatus comiti Pasca patri eiusdem Ladizlai contulerat, cuius terre medietatem idem Ladizlaus supradicto Nicolao et [ex] concessione regia dederat et assignarat supradictis magistro Dacyano et Christoforo pro quadraginta et duabus marcis partim in denariis et partim in estimacione condigna plene receptis vendidissent perpetuo possidendam, quas tamen XL et duas marcas magister Dacyanus et Christoforus persolverunt coram nobis Ladizlao et Nicolao prenotatis. Dixit etiam Ladizlaus, quod non solum predictam terram Borsod pro predicta summa pecunie vendidisset, verum etiam maxime pro eo dedisset, quod cum comes Paska pater eiusdem in extremis laboraret, paterna benedictione sibi injunxisset, ut si heredum solacio destitutus fieret [foret], nemini de cognatis suis eandem terram vendere seu dare presumeret [presumpmeret], nisi filiis Johannis consobrini sui, videlicet magistro Dacyano et Christoforo prenotatis, nec hoc pretermittimus, quod Ladizlaus et Nicolaus prenotati, recepta sepedicta [dicta] pecunia plenarie privilegium regis Bele super collatione eiusdem terre confectum in manus magistri Dacyani et Christofori statuerunt coram nobis, sepedictam terram Borsod in metis et terminis in ipso privilegio continentibus tenendam et possidendam in filios filiorum suorum relinquendo. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus ad instanciam et peticionem Ladizlai et Nicolai predictorum, sigilli nostri munimine roborando. Datum anno domini Mo CCo septuagesimo nono.

Vissza a listára