Capitulum ecclesie sancti Petri de Posaga omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in domino sempiternam. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Dragos et Zule filii Dragozlai, pro se et pro Mich(aele) fratre ipsorum ab una parte, Mortun(us) filius Bosan ab altera coram nobis sunt constituti, et iidem Dragos et Zule confessi sunt viva voce, quod quandam particulam terre ipsorum hereditarie in Predysynch adjacentem supradicto Mortun pro tribus marcis plene receptis vendidissent in heredum heredes perpetuo possidendam. Mete autem ipsius terre, sicut iidem nobis retulerunt, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a Kasnyk potoka tendens versus orientem ad arborem piri, inde tendit versus meridiem per berch et ascendit ad arborem tilie, sub qua est meta terrea, inde ad arborem borcolcha que est in medio berch in fine vinee, inde descendit inter vineas filiorum Chep(ur)na ad magnam viam; inde per eandem viam tendit in bono spacio et exit de via et pervenit ad quandam siccam vallem et per ipsam vallem cadit in quendam potok et transito ipso potok asscendit ad arborem byk, sub qua est meta terrea que est sub vinea Symonis; inde asscendit juxta Myrozlawteluke et pervenit ad arborem berekun que est juxta terram Dansa, cadit in magnam viam et per eandem tendit versus occidentem et exiendo de via versus septemtrionem cadit in Kasnyk potoka supradictum. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roborando. Datum anno domini Mo CCo LXXo nono.

Vissza a listára