Capitulum Ecclesie Beati Petri de Posega [Posaga] omnibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium salvatore. Noticie singulorum volumus declarare, quod constitutis coram nobis Mark comite ex una parte, ex altera vero Cheh terram tenente domine regine, confessus est se dictus Mark comes coram nobis, terram suam, quam de Dras terram tenente precio comparaverat, pro eo quod ipsa terra erat contigua terre dicti Cheh, et magis ipsi Cheh precio comparari congruebat, quam alteri alicui, supra dicto Cheh dicto Dras presente pro quinque marcis argenti integraliter ad se receptis vendidisse sub eisdem metis et terminis distinctam et circumcinctam, quibus a supra dicto Dras precio comparaverat, in perpetuum pacifice et quiete possidendam. Sed quia Cheh prememoratus sub tali estimacione, qua Mark comes de Dras emerat, noluit [voluit] precio comparare; pro maioris (így) rei cautela hii nobiles, videlicet Thomas filius Chepani, Halen terram tenens, Georgius et Helias vicecomites de Posaga, ad ipsam terram estimandam sunt destinati; qui postmodum inde revertentes dictam terram pro quinque marcis argenti esse estimatam presente ibidem dicto Dras nobis retulerunt. Cuius terre prima meta a parte occidentali incipiendo est iuxta quendam potok, qui vulgariter [vulgari] Scorinpotok nominatur, et ibi habetur narfa pro meta; inde vero versus orientem exit eundem potok, et transit quandam viam, ubi prope eandem viam terminatur ad metam terream; abhinc vero recte procedendo descendit ad bicfa, que arbor in siccam vallem habetur pro meta, et per eandem vallem inferius descendendo cadit in rivum Cohinnich; et transiens eundem rivum ascendit ad arborem que vulgo harastfa vocatur, sub qua est meta terrea; inde vero superius ascendendo transiens quoddam berch descendit ad gurtanfa, sub qua est meta terrea; inde vero descendens cadit ad Sciuinnecpotok; abhinc per eundem potok superius parum ascendendo exit eundem potok, et dirigitur ad magnam bicfa, sub qua est meta terrea; dein [deinde] ascendit ad reketiafa, sub qua est meta terrea; inde vero versus meridiem transit quandam viam, et prope eandem viam sub harastfa habetur meta terrea; inde vero vadit ad aliam harastfa, sub qua est meta terrea; abhinc vero descendens cadit in siccam vallem, et per eandem vallem descendit ad silvam Zava, et eandem silvam versus occidentem recte transiens cadit in rivum Cohinnich, et per eundem rivum versus septemtrionem superius ascendendo cadens in quandam siccam vallem reflectitur versus occidentem, et per eandem vallem dirigitur ad narfa, sub qua est meta terrea; inde vero descendens in Scorinpotok antedictum reflectitur versus septemtrionem, et tenet eundem potok donec pervenit ad primam metam, que sub narfa antedicta habetur. ln cuius rei memoriam et certitudinem pleniorem litteras presentes nostri sigilli munimine ad instanciam dicti Mark comitis supradicto Cheh contulimus roboratas. Actum anno gracie M° CC° sexagesimo tercio.

Vissza a listára