(Capitulum ecclesie beati) Petri de Posega, omnibus in Christo fidelibus tam presentibus quam futuris, presens scriptum inspecturis, salutem et pacem perpetuam in domino. Scriptur [Scriptis] . . . . . . ne diuturnitate temporum trahuntur in dubium, unde universitati vestre notificare dignum duximus, quod cum Michael comes . . . . . . lamcho [(G)lanicha] Orchadragam [Oriha dragam] a Gurgus filio Gurbisa pro decem pensis et aliam sibi coniunctam ab Juachim filio Otrochuc pro x . . . . . . em continuam de Ozrisuc filio Radia pro quadraginta pensis et post . . . . . . de Bogdasa filio Odolin pro [decem … s]. . . . . . pensis, de quibus . . . . . . Radusta filius Toluch et Tolis filius Holuch, Cosmas filius Se(lme) [Selinch] . . . . . . filius Nadechna, Marc filius Micha [Micla]. . . . . . .[… uch] filius Prouzlo . . . . . . et omnes illi ad nostram accedentes presenciam, cum Michaele pecuniam pro dicta (így) de Michaele in presencia nostri . . . . . . acceperunt et rei geste testimonium nobis commiserunt. Prima autem meta dicte terre sic incipit : ex parte terre filii Muchuc de Uaratna in magna valle ascendit ad orientem super magnum montem, et in monte est sorbellum in cuius radice est meta, inde per eundem montem declinat versus meridiem ad ilicem et est meta, inde per magnam vallem transit ad aliam ilicem et in monte est meta, inde tendit usque ad terram Bogdasa et est meta, inde per eundem montem tendit ad calistam unam, iuxta quam est meta, inde tendit et est meta versus meridiem, inde incipit descendere ad pirum et est meta, et inde descendit usque ad Uaratnam et est meta, inde in eadem Uaratna tendit alte usque Sclatmich et est meta, et de Sclatmich ubi exit est meta, inde vertitur iuxta terram Rodvan [Rodoan] in una v(alle ad) septemtrionem ascendente [ascend(er)e] et in fine vallis est meta, inde declinat ad occidentem et super montem in ilice est meta, inde per eundem montem vadit et est meta, inde transit unam vallem et est meta in monte, per eundem montem vadit et est meta, inde super eundem montem quasi in descensu est meta, inde super eundem montem vadit et in arbore quadam vulgo . . . . . .[d(icitur i)]hor est meta, inde super eundem montem vadit et est meta in pomo, inde tendit ad terram [M]. . . . . . et iuxta viam Mychor est meta, inde vertitur ad septemtrionem per eandem viam et exit parum ad sinistram partem de via et est meta super montem in quercu, inde declinat ad orientem iuxta terram Andree ad sorbellum et est meta, inde vadit ad metam, ubi separatur de terra Andree, inde vertitur ad crucem versus meridiem iuxta terram . . . . . .[G(ur)gus] et est meta, inde separatur de terra G(urgus) et iuxta terram filii Otrochuc declinat ad occidentem, et in quercu est meta, inde descendit ad pirum et est meta, inde tendit aliquantum et est meta, inde declinat versus meridiem ad geminum pirum et est meta, inde vadit ad caput ori . . . . . .[Oriha d(ra)ga] et est meta, et sub domo Gurgus . . . . . est meta, inde ascendit ad septemtrionem [et]est meta in quercu, inde vadit et in ilice super montem et est meta, inde vertitur ad orientem et in stipite qui vulgo dicitur gertiam, [gertaim(!)] est meta, inde descendit ad Uaratna et in fago est meta, inde Uaratna ducit ad priorem metam alte (így). Ut igitur ratum sit et stabilitum presens scriptum sigillo nostro communitum, ei contulimus in testimonium, anno domini [gracie] M°. CCo. XX°. . . . . . . Sempiterno cantore, Toma decano, Laurencio custode existentibus.

Vissza a listára