Nos capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis memorie commendamus, quod magister Nicolaus filius Ders ad nostram personaliter accedens presenciam exhibuit nobis quasdam litteras nostras patentes super inpignoracione possessionis Palkana vocate in comitatu Baranya existentis, sibi facta emanatas petens, nos cum instancia, ut quia ipse ina cum Ders et Gregorio filijs suis ipsam possessionem Polkana iuxta continenciam litterarum composicionalium comitis Thome iudicis curie domini regis, magistris Emerico et Dyonisio filijs Renoldi magni de Bakania sub eodem inpignoracionis titulo, quo ad ipsum devoluta fuisset, et per ipsum possessa, statuisset possidendam et pro impignoracione eiusdem possessionis Palkania, copiam seu tenorem litterarum inpignoratoriarum, mediantibus quibus eadem possessio Palkuna inter alias possessiones sibi inpignorata esset, eisdem magistris Emerico et Dyonisio sub nostro sigillo dare assumpsysse, ideo copiam seu tenorem earundem intrascipto sub nostro sigillo pro eisdem magistris Emerico et Dyonisio dari et emanari facere dignaremur quarum litterarum nostrarum tenor talis est: ***. Nos igitur peticionibus ipsius magistri Nicolai iustis et legitimis inclinati tenore dictarum litterarum impignoratoriarum inpresenti transcripto sub nostro sigillo eisdem magistris Emerico et Dyonisio dedimus pro impignoracione possessionis Palkana supradicte. Datum quarto die octavarum festi Beate Andree apostoli, anno Domini millesimo CCCmo quinquagesimo tercio.

Vissza a listára