Excellentissimo domino ipsorum Lodovico Dei gratia illustri regi Hungarie capitulu ecclesie Quinqueecclesiensis oraciones in Domino patentes litteras serenitatis vestre maiori sigillo vestro consignatas religioso viro patri Bandono Cornuti priori ordinis cruciferorum Sancti Johannis Jerosolimitani et fratribus sui ordinis ad citaciones, inquisiciones, prohibiciones possessionum propriarum apud manus eorundem existencium reambulaciones et metarum earundem reambulaciones(et) ad omnia alia que iuxta rengi nostri consuetudinem fieri consueverunt facienda per anni curculum datas et concessas per officionalem eiusdem fratris Bandoni nobis exhibitas recepimus honore cum decenti iuxta earundem continenciam una cum Petro filio Martini de Zabow homine celsitudinis vestre in eisdem litteris vestris nominato nostrum hominem, videlicet Thomam presbiterum ecclesie nostre prebendarium et magistrum altaris Sancti Demetrij martiris ad premissa et singula earundem exequenda pro testimonio transmissimus, qui postmodum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod prefatus homo vestre serenitatis presente nostro testimonio die dominico proximo ante festum Beati Sexti pape proxime preteritum Nicolaum filium Dominicy de Zenthlazlou super porcione sua possessionarie in eadem Zenthlazlou habita ab occupacione terrarum et omni utilitacione possessionis ipsorum cruciferorum Wdvarhel vocate et quorumlibet usuum et utilitatum eiusdem percepcione et percipi factione inhibuisset contradicendo et contradixisset inhibendo. Datum feria quarta proxima ante festum Beati Laurencij martiris, anno Domini millesimo CCCmo quinquagesimo tercio.

Vissza a listára