Nos capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis memorie commendamus, quod magister Nicolaus filius Jacobi filij Corrardi de Kemed ab una et magister Corradus filius Kemen de Chemen parte ab altera in nostri presencia personaliter constituti sunt confessi oraculo vive vocis, quod ipsi ob sincere proximitatis dilectionem et statum ipsorum pacificum in possessionibus ipsorum infrascriptis tale concambium fecissent quod primo prefatus magister Nicolaus quandam possessionem suam Kapulnassary vocatam in comitatu Barana habitam cum omnibus suis utilitatibus et utilitatum integritatibus, videlicet sessionibus, terris arabilibus, fimatis et campestribus, silvis, pratis et fenilibus ac nemoribus et alijs pertinentijs quibuslibet sub eijsdem metis et terminis quibus ipse eandem acthenus tenuisset et possedisset dedisset et tradidisset prefato magistro Corrado filio Kemen et coram nobis dedit, tradidit et assignavit sibi et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam et tenendam, econverso autem prefatus magister Corrardus filius Kemen quandam possessionem suam Perman vocatam in dicto comitatu de Barana existentem iuxta fluvium Houdus adiacentem apud prefatum magistrum Nicolaum pro sexaginta marcis huc usque habitam similiter cum omnibus suis utilitatibus, scilicet sessionibus, terris arabilibus, fimatis et campestribus, silvis, pratis et nemoribus, molendinis et locis molendinorum cum medietate eiusdem fluvii Hodus ac quodam molendino prope villam Belwar habito Heukapetermolma dicto sub metis infrascriptis dedisset et tradidisset predicto magistro Nicolao dedit, tradidit ac contulit coram mobis iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam et tenendam in filios filiorum suorum et heredum per heredes ab inpetitoribus etiam quibuslibet racione predictarum Kapulnassary et Perman vocatarum alterutrum defendere assumpserunt et expedire ipsorum proprijs laboribus et expensis tali condicione mediante, quod si prefatus magister Corrardus filius Kemen racione predicte possessionis Perman ipsum magistrum Nicolaum et suos heredes defendere nollet vel non curaret aut non posset extunc predictam possessionem Kapulnassary cum omni plenitudine iuris remittere et resignari absque dificultate aliquali si autem prefatus magister Nicolaus filius Jacobi vel sui heredes pretextu predicte possessionis Kapulnassary ipsum magistrum Corradum filium Kemen vel suos heredes defendere nollet vel non curaret aut non posset tunc prefatam possessionem Perman persolutis sibi prius ipsis sexaginta marcis pro quibus sibi pignoricia extiterat eijdem magistro Corrado et suis heredibus absque gravimine aliquali remittere teneretur in facto autem cuiusdam alterius possessionis sue Wgh vocate prope eandem possessionem Perman existentis ydem magister Corradus se et suos heredes ultronea voluntate taliter obligavit, quod quandocunque ipsis in processu temporum ipse vel sui heredes predictam possessionem ipsorum Wgh vendere inpignorare vel per modum concambii aut aliomodo de se alienare vellent extunc nulli alteri nisi predicto magistro Nicolao vel suis heredibus quoquomodo alienandi haberent facultatem in triginta marcis absque iuduciaria porcione ante aditum litis persolvendis convincerentur eo facto si secus facerent in premissis hoc ............... non obmisso, quod si ipse magister Nicolaus et sui heredes ipsam possessionem Wgh premisso modo habere nollent vel non possent et hoc predictus magister Corradus vel sui heredes litteris nostris mediantibus probare possent tunc cuicunque vellent aut possent sub qualicunque condicione alienare liberam et securam haberent facultatem ad quod se partes personaliter et ipsorum heredes sponte submisserunt coram nobis, methe autem ipsius possessionis Perman prout eedem partes retulerunt hoc ordine procedunt, quod prima metha incipit in arbore Nyrfa prope predictum fluvium Hodus a parte occidenti inde ad eandem partem eundo venit ad quoddam Haruk abhinc ad arborem piry Slchuaneurchuek vocatam in quodam Gaukur habitam deinde ad aliam arborem piry prope magnam viam existentem abhinc in eadem magna via quasi ad partem aquillonis eundo venit ad arborem Scilfa inde vadit ad Wlghseu retro Sedfeu habitam ibique terminantur, que quidem methe ad partem aquillonis seperant (sic) predicto magistro Nicolao ad partem vero meridionalem magistro Corrardo supradicto presentes autem nostro promisimus confirmare privilegio dum nobis fuerint reprtate. Datum sabbato proximo ante festum Kathedre Beati Petri apostoli, anno Domini Mo CCCo XLmo sexto.

Vissza a listára