Magnifico viro et honesto domino Nicolao regni Hungarie palatino et iudicis comanorum amico ipsorum reverendo capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis amiciciam paratam debito cum honore litteras vestre magnitudinis recepimus in hec verba: Amicis suis reverendis capitulo ecclesie Quinqueecclesiensis Nicolaus regni Hungarie palatinus et iudex comanorum paratam debito cum honore noveritis, quod Nicolaus litteratus Dominici de Echy ad nostram accedendo presenciam vice et nomine Nicolai Sebastiani, Harazd et Stephani fliliorum Salamonis de Lok nobis quasdam patentes litteras nostras minori sigillo nostro consignatas tenorem et forman quarundam litterarum conventus Saxardiensis super reambulacione et statucione possessionis Thoty vocate per hominem nostrum sub testimonio dicti conventus dictis filijs Salamonis nullo contradictore apparente facta et per ipsum conventum nobis rescripcionales de verbo ad berbum in se continentes presentavit asserendo, quod licet dicta possessio Thoty iuxta formam litterarum conventus Saxardiensis predictarum ipsis filijs Salamonis rite et ligitime nullo penitus contradictore existente statuta tamen quia eadem per Johannem litteratum filium Petri de Inche adhuc detineretur occupatam pro eo ijdem filij Salamonis .......... per hominem nostrum sub vestri hominis testimonio in dominium et proprietatem dicte possessionis Thoty se vellent facere introduci si per quempiam non foret eis contradictum super quo amiciciam vestram petimus diligenter per presentes quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum coram quo Nicolaus de Zapud vel Bedeu filius Stephani de Segyur aut Georgius de Zenlovol alijs absentibus hono noster ad faciem dicte possessionis Thoty vocate accedendo ipsam convocatis vicinis et commetaneis eiusdem universis specialiterque predicto Johanne detentore eiusdem presentibus recaptivet et reambulet per veteres suas metas et antiquas novas metas iuxta veteres si necesse fuerit erigendo reambulatamque statuat perpetuo possidendam si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint contra eosdem ad nostram citet presenciam ad terminum competentem et post hec ipsius possessionarie reambulacionis et statucionis seriem cum cursibus metarum vel si qui fuerint nominibus citatorum et termino assignato nobis amicabiliter rescribatis. Datum in Wyssegrad feria secunda proxima post quindenas festi Passce Domini, anno eiusdem Mo CCCmo XXXXo quarto; Nos igutur peticionibus vestre magnitudinis obtemperantes una cum predicto Nicolao filio Stephano de Zapud homine vestro nostrum hominem, videlicet magistrum Georgium canonicum ecclesie Sancti Johannis Baptiste de castro Quinqueecclesiense pro testimonio transmisimus ad premissa exequenda, qui postmodum ad nos reversi nobis consona voce retuterunt, quod ipsi feria sexta, videlicet in crastino festi divisionis apostolorum proxime nunc preterita accessissent ad faciem prefate possessionis Thoty vocate in comitatu de Bodrugh existentis vicinis et commetaneis suis universis legitime convocatis et eisdem ac specialiter domina consorte eiusdem Johannis litterati et filio suo detentoris eiusdem possessionis Thoty vocate presentibus eandem per veteres suas metas et antiquas reambulassent reambulatamque et ab aliorum possessionibus undique distinctam et separatam prefatus homo vestre magnitudinis presente eodem nostro testimonio prefatis Nicolao, Sebastiano Harazth et Stephano filijs Salamonis statuissent eo iure quo ad ipsos dinosscitur pertinere perpetuo possidendam nullo penitus contradictore inibi existente. Datum feria secunda proxima ante festum Beati Jacobi apostoli, anno supradicto.

Vissza a listára