Capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis omnibus Christi fibelibus presentibus pariter et futuris presencium noticiam habituris salutem in omnium Salvatore ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Petrus filius Nicolai de Soklous, Paulus, Stephanus et Nicolaus filij sui coram nobis personaliter constituti proponentes sunt confessi oraculo vive vocis, quod ipsi septem curias iobagionum in possessione seu villa ipsorum Soklous vocata habitas et existentes Incipiendo de curia Demetri filij Potka per eandem plateam supra versus claustrum ecclesie Sancte Anne fratrum suprapeliciatorum a parte meridiei cum akonibus vini tam in Soklous, quam etiam in possessione eorum Chokma vocata, item quadam tres vineas ipsorum in eadem possessione Chokma adiacentes simul cum uno iobagione in dicta Chokma existenti, Custode scilicet dictarum vinearum ac quandam piscinam Vijneteth vocatam prope villam Zenthmyhal circa Drawam existentem cum insulis iam dicte Drawe ibidem adiacentibus et alijs utilitatibus ac pertinencijs quibuslibet, videlicet terris, pratis, silvis, nemoribus, locis molendinorum seu territorijs vinearum sub eisdem metis et terminis, quibus per ipsos usque modo possesse extitissent et habite, magistro Paulo filio Laurencii dicto Tuz de Pukrij proximo ipsorum karissimo in satisfactionem iuris quartalis nobile domine relicte condam Petri bani, vave scilicet ipsius magistri Pauli ob amorem fraterne dilectionis et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus dedissent, donassent et tradidissent iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas pariter et habendas, ymo dederunt et tradiderunt coram nobis serie presencium mediante. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas duximus concedendas. Datum actum undecimo die mensis novemberis anno ab incarnacione Domini Mmo CCCmo XLmo tercio. Datum per manus magistri Johannis lectoris ecclesie nostre socij et concanonici nostri presentibus hominibus et discretis viris dominis Johanne cantore, Georgio custode, Demetrio Serimiensi decano ecclesie nostre ceterisque quam pluribus discretis viris socijs et concanonicis nostris in ecclesia iugiter deo devote famulantibus et existentibus.

Vissza a listára