Nos capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis damus pro memoria, quod anno Domini Mo CCCo XLmo primo feria tercia proxima ante festum Beati Thome apostoli magister Nicolaus filius Jacobi de Kemed ad nostram personaliter accedendo presenciam nobis dixit protestando, quod cum quidam iobagio magistri Mathyus fili Jacobi filij Ambrosij de quadam possessione sua Geresth vocata, nomine Beke, in quodam virgulto ad quandam suam villam Hassyagh vocatam pertinenti inter easdem villas Hassygh et Geresth ac villam Chopkwth abito, ex sua permissione virgas et ligna sequare voluisset homines similiter magistri Korrardy sui fratris carnalis ex precepto eiusdem domini ipsorum super ipsum Beke irruendo eundem enormiter verberassent et suis vestibus ipsum omnino denudassent securem etiam eiusdem abstulissent in preiudicium suum atque derogamen lite tamen pendente inter ipsum et magistrum Korrardum prenotatum. Datum die et anno prenotatis.

Vissza a listára