Nos capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis damus pro memoria, quod Nicolaus filius Ders coram nobis personaliter constitutus protestando eo modo, quod magister Petrus frater Gula de Suklous super facto cuiusdam fundi curie cum una vinea eidem contigua seu vicina quem ipse a magistro Seleberio cive civitatis Quinqueecclesiensis per quindecim marcis denariorum banalium redemisset taliter se obligasset quod cum pecunia aliena seu accomodata ab ipso redimeret, non posse recipere aliquali et licet magister Bartholomeus in persona eiusdem magistri Petri ipsas quindecim marcas persolvere pro redempcione dictarum civi et viro voluisse tamen quia ipsa pecunia quindecim marcarum non ipsius magistri Petri sed domini Ladislai episcopi Zagrabiensis fore dinossceretur .................. ab hoc ipse recipere nollet pecuniam quindecim marcarum prenotatam. Datum feria quarta proxima post octavas festi nativitatis Beati Johannis Baptiste, anno Domini Mo CCCo XLmo primo.

Vissza a listára