Nos capitulum ecclesie Qunqueecclesiensis memorie commendamus, quod Laurencius filius Pauli et Johannes Elye de Wagh coram nobis personaliter constitutus totales ipsorum porciones possessionarias in possessionibus Ogteluk, Luazzo et Kereztur habitas ipsos quovis iure et titulo in eysdem contingentes cum omnibus earundem utilitatibus et pertinentijs universis magistro Johanne filio Jacobi filij Ambrosij de Nempty similiter in presentibus astanti pro sexaginta marcis denariorum banalium marcarum, quamlibet cum sex pensis computando, prius plene habitis ab eodem, ut asseruerunt et receptis venddidisse /sic/ sunt comfessi oraculo vive vocis et vendiderunt coram nobis sibi et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas pariter habendas salvis tamen iuribus aliorum in eysdem remanentibus presentes vero privilegio promisimus comfirmare dum nobis fuerint reportare. Datum in parassceue Domini, anno eiusdem Mo CCCmo XLmo primo.

Vissza a listára