Nos capitulum Quinqueecclesiense memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod Stephanus filius Petri de Suklous ad nostram personaliter accedens presenciam est confessus viva voce, quod quia magister Nicolaus filius Ders proximus suus quandam possessionem suam Berke vocatam in comitatu de Barana in Belkuz existentem, dudum sibi inpignoratam, cum suis utilitatibus et pertinencijs universis eidem restituisset et resignasset, nunc ipse unam aliam possessionem suam Chehy vocatam in comitatu de Barana predicto in eadem Belkuz habitam, que sibi in divisione cum patre et fratribus suis habita extitisset, devolutam cum omni plenitudine sui iuris ac utilitatibus eiusdem universis specialiter cum pisscinis et piscaturis, que ad ipsam possessionem dinosscuntur pertinere predicto magistro Nicolao pro sexaginta marcis denariorum banalium promptorum marcam quamlibet cum sex pensis computando prius plene numeratis et habitis ab eodem, sicut dixit, inpignorasset et inpignoravit coram nobis tali modo, quod quantumque deinceps ipse Stephanus ipsam possessionem Chehy ab eodem magistro Nicolao pro ipsis sexaginta marcis denariorum promptorum omni estimacione exclusa redimere poterit, extunc idem magister Nicolaus eidem Stephano reddere et restituere absque difficultate et ampliori gravimine teneretur, assumpnens insuper idem Stephanus eundem magistrum Nicolaum pretextu dicte possessionis inpignorate ab omnibus molestare et inquietare volentibus medio tempore expedire proprijs suis laboribus et expensis. Datum feria sexta proxima post festum Beati Egidij abbatis et comfessoris, anno Domini Mmo CCCo XXXmo octo.

Vissza a listára