Nos capitulum Quinqueecclesiense memorie commendamus, quod Tadeus filius Thome filij Pauli in nostri presencia personaliter constitutus medietatem possessionarie porcionis sue, in Gunchel habite, cum omnibus suis utilitatibus et pertinencijs universis, videlicet terris arabilibus, locis sessionalibus, silvis, pratis, nemoribus et loco unius molendini ac alijs omnibus utilitatibus et pertinencijs universis ad eandem medietatem possessionarie porcionis sue pertinentibus et spectantibus magistro Nicolao filio Jacobi de Kemud, similiter personaliter astanti, pro quinque marcis denariorum banalium, quamlibet marcam cum sex pensis computando, prius plene habitis et receptis ab eodem, sicut dixit, confessus est se vendidisse sibi et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, habendam et tenendam salvo iure alieno, presentes autem promisimus litteris nostris privilegialibus confirmare dum nobis fuerint reportate. Datum in dominica Oculi, anno Domini Mo CCCmo XXXmo octavo.

Vissza a listára