Magnifico viro et honesto domino et ammico ipsorum reverendo domino Nicolao bano de Machov capitulum Quinqueecclesiense amiciciam paratam cum honore receptis litteris magnitudinis vestre inquisitorijs iuxta earundem etiam cum Nicolao de Bagdan homine magnitudinis vestre nostrum hominem Borth sacerdotem chori nostri ad inquirenda infrascripta pro testimonio transmisimus, qui postmodum ad nos reversi nobis communiter retulerunt, quod sicut idem homo magnitudinis vestre presente predicto testimonio nostro in octavis festi Omnium Sanctorum ab omnibus a quibus decuit et licuit scire, potuisset scire et scivisset, quod Nicolaus de Katha, nepos quondam domini Endre Albensis ecclesie prepositi anno iam tercio elapso, ante festum Nativitatis Domini duas equas magistri Johannis filij Pauli socij et concanonici nostri valentes decem marcas ac quatvor boves de curia sua Quinqueecclesiensi habita abduxisset et postmodum, cum ab eodem predicta repetere voluisset, idem Nicolaus evaginato gladio una cum famulo suo Johanne videlicet ad domum suam eundem magistrum Johannem affugasset, et nisi quidam famulus suus ipsum defendisset, modis omnibus eundem interfecisset et interficere voluisset. Datum tercio die octavarum festi Omnium Sanctorum predictarum, anno Domini Mmo CCCmo XXXmo sexto.

Vissza a listára