Nos capitulum Quinqueecclesiense memorie commendamus, quod Beke filij Stephani de Geredey pro se et pro Stephano fratre suo uterino ab una parte et Dyonisio filio Porbozlow de eadem Geredey similiter pro se et pro Nicolao fratre suo carnali ab altera personaliter coram nobis constitutis idem Beke suo et dicti fratris sui nomine quandam particulam terre ipsorum arabilis in territorio eiusdem possessionis Gredey ultra Fyzesd in vicinate terre predictorum filiorum Porbozlou existentis novem iugera in se habentis et quoddam fenetum in facie eiusdem terre particule a parte occidentis adiacens et existens cum omnibus utilitatibus suis pertinencijs universis predictis filiis Porbozlou a data presencium infra revolucionem quinti anni centum banalibus prius plene receptis ab eisdem sicut dixit confessus est se pignori obligasse, ita tamen quod antea quandocunque ydem filij Stephani ipsam terre particulam cum feneto predicto ab eisdem filijs Porbozlou redimere possint, extunc eisdem filijs Stephani sine difficultate aliquo reddere et restituere tenerentur filij Porbozlou pretaxati, si vero redimere non possent vel non curarent, tunc elapsis ipsis quinque annis a prenotatis filijs Porbozlou prenominati filij Stephani cum duplo redimere tenerentur, ut partes voluerunt. Datum sabbato proximo post festum purificacionis Virginis Gloriose, anno Domini Mo CCCo XXXmo quarto.

Vissza a listára