Nos capitulum Quinqueecclesiense memorie commendamus, quod magistro Laurencio filio Johannis de Gerede pro se et pro magistro Philippo fratre suo carnali ac alijs fratribus suis ab una parte, et Dionisio filio Purbuzlo de eadem similiter pro se et pro Nicolao, Mychaele fratribus suis et pro Paulo ac Henk filijs Jacobi fratris sui patruelis, item Laurencio filio Kemen pro se et pro Nicolao fratre suo carnali, item Thoma filio Pauli nobilibus de eadem ab altera coram nobis personaliter constitutis per predictum magistrum Laurencium vice sua et vice fratrum suorum propositum extitit et relatum, quod ipsi de illa possessione, quae est in predicta Geredey ab meridie, quam magister Nicolaus comes uduarnicorum domini regis condicionaria possessione ipsius domini regis recaptivavit, si secundum formam iuris eorum hereditariam esse(t) obtinere poterint, extunc porciones eorundem predictorum nobilium omnium, quas esse in ipsa terra affirmabant, eisdem ex integro restituerent pleno iure et permitterent possidere pacifice quiete. Datum die dominica proxima post festum Beati Dominici confessoris, anno Domini Mo CCCmo nono.

Vissza a listára