Nos capitulum Quinqueecclesiense memorie commendantes significamus tenore presencium quibus expedit universis, quod Jacobus et Thomas filij Johannis filij Roman de Nogwagh ad nostram personaliter accedens (sic) presenciam quandam possessionem ipsorum hereditariam Romanfolde vocatam in Wrman existentem sub metis et terminis in privilegialibus litteris honorabilis viri domini Pauli prepositi quondam ecclesie nostre Quinqueecclesiensis bone memorie contentis coram nobis exhibitis plenius vidimus contineri cum omnibus utilitatibus suis et pertinencijs universis, tunc racione proximitatis, tunc etiam decem marcis denariorum Stephano et Beke filijs Stephani Geredey prius plene habitis et receptis ab eisdem sicut dixerunt confessi sunt se vendidisse sibi et per eos eorum heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo possidendas (sic) et habendas (sic). Datum feria sexta proxima post festum Beati Barnabe apostoli, anno Domini Mo CCCo vicesimo sexto.