Nos capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis memorie commendantes significamus tenore presentium, quibus expedit universis, quod magnificus baro dominus Demetrius magister thawarnicorum domini regis, comes Trinchiniensis et Bachiensis in nostri presentia personaliter constitutus confessus est oraculo vive vocis, quod ipse unum mancipium sui Keresiam vocatum cum filijs et filiabus suis, item unam vineam suam Genchi vocatam in possessione sua Nekche vocata existentem dedisset, donasset et donavit coram nobis (domine filie sue) Katerina vocate consorti magistri Laurencij filij comitis Nicolai Bakou dicti, sibi et per eam suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidenda, habenda et tenenda, presentes autem privilegio nostro promisimus confirmare dum nobis fuerint reportate; Datum die dominico proximo post festum beate Cecilie virginis, anno domini Mo CCCo XXo quinto.