Nos capitulum Quinqueecclesiense memorie commendantes significamus quibus expedit universis, quod magister Stephanus filius Gabriani de Kubli unacum magistro Johanne filio Gregorij de genere Zenthemaguch conmetaneo suo in nostri presentia personaliter constituti medietatem cuiusdam possessionis seu Kethel vocate terris metis infrascriptis distinctam et separatam cum medietate patronatus ecclesie Beate Margarethe virginis ex permissione et bona voluntate eiusdem magistri Johannis commetanei sui Cosme filio Benedicti de Kupi genero suo personaliter astanti viginti marcis prius ab eodem, sicut dixit, plene receptis confessus est se vendidisse sibi et per cum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, habendam et tenendam, mete autem eiusdem terre hoc modo distingi dixerunt, quod prima meta a plaga occidentali prope dictam ecclesiam sub dumo ilicis est terris cumulata, abhinc procedit versus orientem contra ecclesiam, et cadit ad quandam magnam viam, que procedit per eandem villam, et in eadem via vadit versus plagam meridionalem usque ad finem eiusdem ville et ibi terra quandam semitam, que cursit ipsam viam per modum crucis est una meta terrea, abhinc in ipsam semitam vertit se versus orientem et vadit ad quendam locum et circa eundem iuxta ipsam semitam in duabus arboribus ilicis est una meta terrea, abhinc reliquendo ipsam semitam vadit versus orientem ad quendam monticulum Thoumal dictum et ibi quandam arborem piri est una meta terrea, abhinc descedendo de eodem monticulum versus septemtrionem cadit in quandam semitam et in eadem semita vadit ad quondam molendinum in rivulo, qui ruit de Kubli et idem rivulus descedendo separat ipsam terram a possessionibus magistri Johannis antedicti et sic terminatur; presentes autem privilegio nostro promisimus confirmare quantumque nobis fuerit reportate. Datum feria sexta proxima ante festum Beati Mychaelis archangeli, anni Domini Mo CCCo vigesimo quinto.