Nos capitulum Quinqueecclesiense damus pro memoria, quod cum secundum continenciam litterarum magnifici viri comitis Alexandri iudicis curie domini regis feria quarta proxima post festum Penthecostes inter Nicolaum et Corardum, filios Jacobi filij Corardij ab una parte, Michaelem, Dokou et Deseu, filios Ladislai ab altera per probos viros in predictis iudicis litteris contentos coram nobis arbitrium fieri debuisset, tamen in feria secunda proxima ante predictam quartam feriam partes coram nobis comparentes assumpmentes ipsum arbitrium et volentes fieri in ipsa secunda feria coram homine nostro, scilicet magistro Johanne socio et concanonico nostro ad hoc specialiter per nos destinato, qui unacum predictis arbitratoribus ad nos reversus nobis dixit, quod dum ydem arbitratores inter ipsas partes arbitrium posuissent seu fecissent, predicti filij comitis Jacobi arbitrium predictorum arbitratorum omnino assumpsissent, pars vero adversa, scilicet filij Ladislai nolentes arbitrium illorum, scilicet proborum virorum assumpmere seu acceptare recessissent, sed tamen propter maiorem cautelam et certitudinem cause ipsorum usque predictam quartam feriam ipsos filios Ladislai ijdem filij Jacobi expectaverunt coram nobis propria in persona; qui quidem filij Ladislai postmodum non venerunt, nec aliquem pro se miserunt ad faciendum arbitrium antedictum. Datum in quarta antedicta anno Domini Mo CCCo XXo quinto.