Nos capitulum Quinqueecclesiense memorie commendamus, quod discretus vir magister Thomas rector ecclesie Beati Bartholomei apostoli et concanonicus noster in personis filiorum Andree filij Stephani dicti Zabalus de Karan ad nostram accedendo presenciam exhibuit nobis duo paria nostrarum clausarum petens nos cum instancia ut quia propter diuturnam ipsarum litterarum emanacionem de continencijs earundem sibi et dictis filijs Andree non constaret, ideo eadem abcidi et tenorem earundem in forma litterarum patencium ipsis dare dignaremur ad cautelam quorum unius tenor talis est. Nos igitur peticionibus ipsius magistri Thome iustis et legitimis inclinati predicta duo paria litterarum abcidi et unius tenorem presentibus de verbo ad verbum transscribi et ipsum pariter in capite sigilli nostri inclusum eisdem restituimus ad cautelam. Datum feria quinta proxima ante dominicam Letare, anno Domini Mo CCCmo quinquagesimo secundo.