Capitulum ecclesie Colocensis unoversorum (sic!) noticie tam presencium, quam futurorum harum serie declaramus, quod ad nostram accedentes presenciam Egidius dictus de Beche pro se et pro magistro Emerico fratre suo similiter de Beche dicto, necnon pro Thutos Georgio dicto Vezsceus, Thoma dicto Thuisses, filiis videlicet ipsius magistri Emerici fratris sui, cum sufficienti procuratorio conventus monasterii Varadiensis ex una parte, ex altera vero Nicolaus parvulus filius Fynta de Lak de comitatu Budrugiensi. Item Gebech filius Michaelis dicti Vnuka de Aran. Item Johannes filius Michaelis de Kayand, quilibet horum pro se in solidum dixerunt omnes coram nobis, et confessi sunt oraculo vive vocis, quod communi ipsorum voluntati placuisset facere concambium per hunc modum. Quod prescripti Egidius, ac magister Emericus, cum suis filys Thutos, Vezsceus et Thuisses communiter, quandam ipsorum possessionem hereditariam Theremheg vel alio nomine Wruus nocatam in Comitatu Barana existentem, adiungendo ad eandem octo marcas, predictis Nicolao filio Fyntha, Gebech filio Michaelis, Johanni filio Michaelis de Kayand in concambium possessionis ipsorum Nicolai filii Fynta, Gebech, et Johannis, iam pretactorum Lak vocate in comitatu Budrugiensi existentis, dedissent, vendidissent, tradidissent, et concambium inter se fecissent. Ipse vero Nicolaus parvulus filius Fynta suam porcionem possessionariam in ipsa possessione Lak ipsum, iure hereditarie nobilitatis contingentem coram nobis asseruit, pro predicto concambio. Egidio, magistro Emerico, dictis de Beche, ac filiis suis supra nominatis in filios filiorum, et heredes, pro possessione scilicet Theremheg vel Wruus alio nomine vocata, cum octo marcis dedisse vendidisse et tradidisse. Item Gebech filius Michaelis prenotatus, porcionem Petri fily Pauli in ipsa possessione Lak, quam titulo emptionis a Ladizlao de Baya, et Johanne filio eiusdem pro sedecim marcis mediantibus litteris capituli Sancti Laurencii de Hay habuerat cum iisdem litteris dicti capituli ipsis Egidio et magistro Emerico fratri suo dictis de Beche, ac filiis suis similiter in filios filiorum et heredes, pro predicta possessione Theremheg vel alio nomine Vruus vocata et ad eandem Theremheg iunctis octo marcis coram nobis cum ipsis litteris emptionis dedit, vendidit et tradidit. Item Johannes filius Michaelis de Kayant suprascriptus, porcionem donatiuam uxori sue per Nicolaum filium Fynta ante nominatum de sepescripta possessione Lak mediantibus litteris nostris mediantibus quibus ipsa donacio fuerat facta simul cum ipsis litteris nostris coram nobis ipsis, Egidio, magistro Emerico, et filys suis, similiter in filios filiorum et heredes, pro predicto concambio, videlicet, pro possessione Theremheg. uel alio nomine vruus uocata iunctis octo marcis ad eandem: ipsis Egidio. ac magistro Emerico cum filiis suis dedit, tradidit et vendidit. Et nihilominus obligantes se in vicem, et alternatim, quod si quipiam processu temporis hinc vel inde aliquam parcium pro tali concambio nitterentur attemptare, vel eciam molestare, tunc Egidius pro sua parte, ab omnibus tenebitur, predictos expedire propriis laboribus et expensis. Si vero Egidius vel magister Emericus cum filiis suis propter tale concambium fuerint agravati. Tunc Nicolaus filius Fynta pro sua parte Gebech pro sua parte et Johannes similiter pro sua, mutua, et simili racione tenebuntur predictos expedire In cuius concambii memoriam et perpetuam firmitatem presentes litteras nostras concessimus sigilli nostri privilegialis munimine roboratas et alphabeto intercisas. Datum in octavis sanctorum Omnium. Anno domini Mo CCCo tricesimo secundo. Demetrio preposito Stephano lectore, Nicolao cantore, Petro archydiacono, Stephano custode, ceterisque fratribus in eadem ecclesia deo famulantibus iugiter et devote.

Vissza a listára