Nos capitulum ecclesie Colocensis memorie commendantes significamus universis quibus expedit presentium per tenorem, quod Paulus filius Johannis de Lok, pro se et fratre suo Petro coram nobis personaliter constitutus confessus est, ut dimidietatem possessionis Lok vocate in comitatu Budruguiensi existentem ipsum hereditarie contingentem cum omnibus utilitatibus suis magistro Emerico de Bechee vendidit pro decem et octo marcis, ita videlicet quod si processu temporis aliquis propinquorum dicti Pauli, ipsum magistrum Emericum aut filios vel heredes suos racione dicte possessionis inquietaverit tunc predictus Paulus cum fratre suo tenebitur expedire, adiutorio tamen Emerici memorati. Datum quarta feria in festivitate beate Marie Magdalene. Anno domini Mo CCCo XXXo secundo.

Vissza a listára