Capitulum Colocensis ecclesie, universi (sic!) Christi fidelibus presens scriptum inspecturis, salutem in eo, qui est vera salus. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod accedens adnostram presenciam Benedictus filius Lazari comes Albensis, quendam servum suum nomine Petrum filium Cece ancille sue pro fidelibus et meritoriis serviciis suis, que ipsa Cece domine matri ipsius Benedicti comitis, et demum idem Petrus ipsi comiti Benedicto et filiis eius exhibuerunt indefesse, ad peticionem dicte domine matris sue, maxime tamen sciens ipsum Petrum ex relacione eiusdem domine, cum inextremis laboraret, de Corrardo, suo proximo in linea generacionis, dum idem Corrardus comiti Lazaro serviret, procreatum necnon ob remedium anime sue, ex permissione et voluntate Micaelis ac aliorum filiorum suorum pro quibus idem comes Benedictus comparuit et assumpsit, in numerum et in cetum libertinorum suorum, ita, ut secum et filiis suis predictis exercituare in exercitu regali et non in alio, una cum filiis suis filiorumque successoribus tenetur, perpetuo et irrevocabiliter duxit transferendos. Volens ut filii eiusdem Petri u[xores in le]gitimum contraherent, matrimonium, ac posteri eorundem apud quemcunque vellent si ipse comes Benedictus vel filii sui labori et servicio eorum nollent respondere, possent deservire. Legitimati autem si qua ex ipsis fierent, servicium impenderent supradictum qui si eciam paupertate prepediti exercituare non possent, dominis eorum unciam dare pro expensa tenerentur. Statuit eciam, quod tam piam et salubrem ordinacionem filii sui inviolabiliter observarent. Qui si ductu ausu temerario, in eius anime gravamen retractare niterentur, omnipotentis dei et ipsius malediccionis incurrerent ulcionem. Factum eorundem nichilominus rectoribus ecclesiarum, quibus cura in est animarum, tamquam pysorfanorum et oppressorum tutoribus, ad prosequendum dum presentes ad eorum conspectum in necessitate per supradictos offerentur, committendo. Adiecit eciam quod si dicti filii sui uel eorum successores, timore dei postposito et predicta precepta contempnendo, ipsos ultra statutum seruicium voluerint aggravare, ita ut eorum in temperatam maliciam iidem ulterius nequeant tollerare, tunc singuli datis singulis marcis, ut mos est libertinorum, se possint liberare. Et apud dictos dominos suos, vel apud alios si voluerint libere et sine ullo inpedimento commorari. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem ad instanciam et peticionem eiusdem comitis Benedicti ipsi Petro et suis posteris presentes dedimus litteras autentici sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini Mo CCo nonagesimo secundo, Nicolao preposito Stephano lectore, Lazaro cantore, Thoma archidiacono Colocensi, Symone Budruguiensi Johanne custode, Sudano decano, ceterisque fratribus in ecclesia dei fideliter famulantibus et devote.

Vissza a listára