Nos Capitulum ecclesie Colocensis memorie commendantes tenore presentium significamus quibus expedit universis, quod Nicolaus et Jacobus filii Sebastiani de Laak; item Magister Alexander filius Almus, et Laurencius filius Bernaldi de Tarnuk coram nobis personaliter constituti organo vive vocis confessi extiterunt, quod quia possessio Adryan vocata, circa fluvium Tyza in Comitatu Bodrogyensi existens, ad manus ipsorum non extitisset devoluta, iidem Nicolaus autem et Jacobus filii Sebastiani feria tercia proxima ante festum festivitatis Omnium Sanctorum cum suis complicibus manibus armatis et violentis in monasterium Tarnuk irruissent, ianuamque ipsius monasterii confregissent, nobiles dominas et puellas denudassent; pro tali facto enormi iidem Nicolaus et Jacobus filii Sebastiani porcionem ipsorum in possessione Adryan, cuius ecclesia una in honore Sancti Martini confessoris extitit constructa, et alia in honore Sancti Georgii martiris, que eosdem contingunt, salva divisione dederunt et donaverunt magistro Alexandro filio Almus et Laurencio filio Bernaldi perpetuo possidendam in filios filiorum cum universis utilitatibus et pertinenciis, obligantes eciam se nihilominus iidem Nicolaus et Jacobus filii Sebastiani de Laak, et similiter assumpserunt coram nobis, quod si ex eis, aut eciam extraneis processu temporis eosdem magistrum Alexandrum filium Almus, et Laurencium filium Bernaldi racione predicte possessionis Adryan inquietare, seu molestare, aut in causam attrahere niterentur et temptarent, vicio calumpnie convincerentur eo facto. Hoc non pretermittimus, quod si presentes nobis reportate fuerint, privilegium exinde facimus emanari. Datum quinta feria proxima ante festum Corporis Christi, anno Domini M°CC° septuagesimo primo.

Vissza a listára