Nos capitulum ecclesie Boznensis memorie commendamus per presentes, quod Georgius filius Matthei de Vasadi ab una parte, item Johannes filius Herbordi parte ab altera coram nobis personaliter comparendo idem Johannes confessus est oraculo vive vocis, quod quia ipse in morte et homicidio Thome fratris eiusdem Georgii uterini reum se eum cognosscendo ad plenariam emendam et satisfactionem coram Deo et hominibus cupiens provocare, per composicionem et ordinacionem multorum proborum virorum conprovincialium personaliter existencium tam super predicta morte et homicidio dicti Thome, quam super dampnis rerum et quorumlibet iudiciorum in eodem facto contra eundem Georgium convictorum ad perpetue pacis et concordie unione taliter devenissent, immo devenerunt coram nobis tali modo, quod idem Georgius filius Mathei super eundem Johannem filium Herbordi plenum et integrum homicidium iamdicti Thome fratris sui uterini confessus est recepisse, idcirco tam ipsum Johannem filium Herbordi, quam suos heredes heredumque suorum in posterum successores tam super dicto homicidio, quam dampnis rerum vel iudiciorum quorumlibet contra eundem devictorum reddidisset, imo reddidit penitus et per omnia satisfactum atque absolutum tali vinculo mediante, quod quicumque prefatum Johannem filium Herbordi vel suos heredes aut heredum suorum successores racione premissi homicidii vel cuius suis gravaminis rerum aut iudiciorum infestare atemptaret temporis in processu, ipse Georgius filius Mathei et sui heredes proximi et cognati expedire tenerentur propriis ipsorum laboribus et expensis. Datum in festo Purificationis Virginis gloriose anno Domini Mo CCCmo XLmo tertio.

Vissza a listára