Capitulum ecclesie Boznensis universis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Nicolaus filius Aladarii coram nobis personaliter constitutus confessus est oraculo vive vocis, quod quia magister Dominicus filius Stephani dicti Cymba pre ceteris proximis suis in suis necessitatibus ipsum fovisset et diligenciam gratuitam, quam pater solet filio exhibere sibi sepius inpendisset in diversis expensis largiendis et a ministratione vestium et diversarum causarum suarum sublevacione ipsum fovisset, tuisset et aluisset, propterque omnia et singula nolens esse in memento tantorum bonorum acceptorum ob recompensacionem omnium premissorum licet plura mereretur, quandam possessionem suam empticiam Horwathi vocatam in comitatu de Posga existentem, circa aliam possessionem suam Oryauicha vocatam adiacentem, quam scilicet possessionem Horvathi prefatus Aladar pater suus pro sexaginta marcis comparasset cum omnibus utilitatibus, usibus et pertinenciis ad eandem universis et sub eisdem metis et metarum limitacionibus, quibus prefatus Aladar pater suus postmodum Emericus frater suus bone memorie postremum vero ipse usque modo possedisset, tenuisset et habuisset cum omnibus instrumentis suis, quibus mediantibus idem pater suus comparasset et vigore eorumdem instrumentorum, quorum ad manus suas devoluta extitisset, prefato magistro Dominico filio magistri Stephani dicti Cymba proximo suo receptis tamen ab eodem magistro Dominico sexaginta marcis plene et integre sicut dixit dedisset, contulisset et vendidisset in heredum heredes eiusdem perpetuo et irretractabiliter ac irrevocabiliter possidendam, tenendam et habendam dando eidem magistro Dominico legandi, vendendi, obligandi et omnia de eadem faciendi, que sibi oportuna viderentur liberam et securam potestatem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam ad petitionem eiusdem Nicolai prefato magistro Dominico litteras nostras privilegiales fecimus emanari et alphabeto trium litterarum intercidi. Datum in crastino festi Purificationis Virginis gloriose anno Domini millesimo CCCmo XXXmo octavo.

Vissza a listára