Nos capitulum ecclesie Boznensis memorie commendamus per presentes quibus expedit universis, quod Nicolaus filius Andree de Ruch ab una parte, nobilis domina Annus vocata consors Thome fratris eiusdem Nicolai similiter de Ruch ex altera coram nobis personaliter constituti, idem Nicolaus confessus extitit oraculo vive vocis, quod totalem porcionem suam in possessione Bolk vocata sibi attinentem, quia prefata domina Annus cum rebus suis scrinialibus secum adductis a manu extranea pignori ipsam possessionem integraliter Bolk predictam obligatam redemisset, in qua tamen idem Nicolaus porcionem suam in eadem possessione habitam non redimente, prefatam porcionem suam in prehabita possessione Bolko vocate sibi iure congruentem ob favorem dilectionis et proximitatis ipsius domine Annus pretacte, quia sibi in suis necessitatibus impendisset et fecisset, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis eiusdem porcionis universis donasset, dedisset et assignasset et per eam suis heredibus perpetuo et irrevocabiliter possidendam tenendam et habendam. Datum feria tertia proxima ante festum Beati Nicolai confessoris anno Domini Mo CCCo XXo septimo.

Vissza a listára