[C]apitulum ecclesie Boznensis omnibus Christi fidelibus tam modernis quam eciam futuris presentem paginam inspecturis salutem in vero Salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Fynta filio Petri unacum Gregorio filio Bokch et Vyda filio Thome fratribus suis patruelibus necnon Paulo filio Nicolai nobilibus de Herman ab una parte, alio vero Fynta filio Benedicti ex altera coram nobis personaliter comparentibus idem Finta filius Petri proposuit viva voce, quod quia ipse tempore necessitatum suarum sibi imminencium post mortem Demetrii filii Demetrii patrui sui predictus Fynta filius Benedicti frater suus consobrinus pro dote et rebus parefarnalibus (!) nobilis domine Jolench vocate relicte eiusdem Demetrii viginti quinque marcas pro ipso persolvisset, demumque eodem Fynta filio Petri per latrones spoliato quinque marcas sibi dedisset pro equo et vestimentis comparandis et cum propter suam inopiam sibi reddere hec nequivisset, totam porcionem possessionis sue Pochl vocatam in Herman ipsum contingentem ex consensu et bona voluntate Gregorii et Vyde cognatorum suorum predictorum personaliter comparencium pro suprema pecunie triginta marcarum a data presencium, videlicet a festo Pentecostes usque [a]d terciam revolucionem eiusdem festi annualem mediantibus prioribus litteris nostris patentibus, prefato Fynta filio Benedicti pignori obligasset penam duppli incursurus, si ipsum terminum obmitteret in solvendo. Et adveniente itaque termino redempcionis prefatam porcionem predicte possessionis redimere nequivisset coram nobis, utpote debuisset per eundem Fyntam filium Benedicti usque ad presens sine aliquo gravamine expectante. Nunc igitur tam pro suprema pecunie triginta marcarum, quam eciam pro pena duppli, videlicet in toto pro sexaginta marcis, prefatam porcionem possessionis sue preter fundum curie patris sui, quem pro suis delictis dixit se legasse ecclesie Beati Georgii de Herman antedicto Fynta et per eum suis heredibus heredumque suorum in posterum successoribus dedisset et donasset iure perpetuo possidendam et habendam nostris litteris privilegialibus hec ratificando et confirmando tali condicione interposita, quod si ipsum Fyntam filium Petri filium vel filios habere contingat, tunc prefata porcio possessionis sue persolutis sexaginta marcis devolvetur sibi perpetuo possidenda. In cuius rei testimonium firmitatemque perpetuam presentes appensione sigilli nostri autentici fecimus communiri. Datum feria quinta proxima post octavas Epiphanie Domini anno eiusdem millesimo trecentesimo vigesimo sexto.

Vissza a listára