Nos capitulum ecclesie Boznensis damus pro memoria, quod cum secundum continentiam litterarum magnifici principis domini K(aroli) incliti regis Hungarie Stephanus filius Johannis filii Ysyp in octavis medii Quadragesime proxime preteritis contra magistrum Nicolaum filium Martini bani duodecimo se nobilibus prestare debuisset sacramentum coram nobis super eo, ut effusio sanguinis et actus potencialis ex parte ipsius magistri Nicolai ipsi Stephano vel suis facta extitisset. Ipso die adveniente partibus coram nobis comparentibus predictus Stephanus duodecimo se nobilibus coram nobis super premisso articulo prestitit sacramentum, nos vero una cum nobilibus provincie nostre de Vlko ipsi magistro Nicolao terminum solucionis duodecim marcarum in duobus terminis infrascriptis assignavimus, sex videlicet marcas in octavis Pasce Domini iuxta regni consuetudinem, alias vero sex marcas in octavis Beati Georgii martyris proxime subsequentibus prefato Stephano filio Johannis similiter iuxta regni consuetudinem solvere assignavimus, quam ambe partes de bona voluntate assumpserunt ita tamen, quod si primam solucionem non solveret, iudicium si vero secundam, penam duppli incurreret ipso facto. Datum feria quinta proxima post octavas medii Quadragesime prenotatas anno Domini M CCCo XXo quinto.

Vissza a listára