Nos capitulum ecclesie Boznensis memorie commendamus per presentes, quod magister Dominicus vicearchidiaconus magistri Andree archidiaconi de Wlko et ykonomi venerabilis patris domini Lad[izlay] episcopi Quinqueecclesiensis, nec non Nicolaus filius Pauli de Yama, vice et nomine domine Ilanch, sororis sue, relicte quondam Andurke de Dumbo, coram nobis personaliter constituti. confessi sunt viua uoce, quod pro dote et rebus paraphernalibus predicte domine Ilanch magister Nicolaus filius Phile vndecim marcas pro Egidio de Dumbo eidem domine Ilanch in ipsorum presencia persoluisset; super qua dote et rebus paraphernalibus eadem domina prefatum Egidium per omnia reddidisset expeditum. Datum quinta feria proxima post octauas beati Mychaelis archangeli, anno domini Mo CCCo decimo nono.

Vissza a listára