Nos capitulum ecclesie Bosnensis memorie commendamus per presentes, quod Nicolaus filius Phile ad nostram accedens personaliter presenciam exhibuit nobis litteras patentes excellentissimi domini nostri Karoli dei gracia illustris regis Hungarie super facto possessionis Dumbo emanatas, petens a nobis cum instancia, quod quia propter viarum discrimina easdem secum fere non auderet, tenorem earundem presentibus inseri faceremus. Quarum tenor talis est [...] Nos igitur iustis et congruis peticionibus predicti Nicolai obtemperantes in hac parte, prefatas litteras non cancellatas non abrasas nec in aliqua parte uiciatas de uerbo ad uerbum transcribendo presentibus inseri fecimus et caractere sigilli nostri autentici communiri Datum secunda feria proxima post festum beate Marie Magdalene, anno domini M CCC Xo nono.

Vissza a listára