Nos capitulum ecclesie Boznensis memorie commendantes significamus uniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod Egidius et Andreas filii Nicolai de Dumbo ab una parte, Gregorius filius Zochud ex altera coram nobis personaliter comparendo, confessi sunt viva uoce, quod de possessione ipsorum hereditaria Dumbo vocata talem inter se fecissent divisionem, quod medietas uille de eadem Dumbo, a parte meridionali circa ecclesiam sancte crucis, simul cum medietate eiusdem ecclesie ac aliis vtilitatibus medietatis eiusdem ville existens, cessisset in ius et proprietatem prefati Gregorii filii Zochud, fratris ipsorum patruelis iure hereditario possidenda, alia medietate prefatis Egidio et Andree remanente. Data in festo beati Martini confessoris, anno domini M° CCC° decimo octauo.

Vissza a listára