Capitulo (!) ecclesie Boznensis universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod comite Mark filio Lamperti ab una parte, et magistro Johanne filio Zolouch ac (!) ex altera personaliter coram nobis constitutis idem comes Mark confessus est viva voce, quod cum predictus magister Johannes pro destructione ville ipsius Karatna vocate irrogata dampna sexaginta marcarum et pro iudicis quampluribus, in quibus ipsum Mark et comitem Razboyd fratrem suum carnalem in possessionibus eorum Tolman et Lanka vocatis in dicto comitatu de Wolko existentibus legitime citatus in presencia domini Andree quondam illustris regis Hungarie et comitis Stephani viceiudicis curie sue convicisset et ab hoc predicte possessiones Tolman et Lanka et ad ius et proprietatem ipsius magistri Johannis secundum formam iudici (!) cum omnibus utilitatibus et pertinenciis universis nullo penitus contradictore existente iusto modo fuisset devolute, prout etiam nos in privilegiis eiusdem domini regis et comitis Stephani viceiudicis curie sue super eo confectis plenius vidimus contineri, tamen ne processu temporum super predictis possessionibus per quempiam successorem eiusdem comitis Mark contra predictum magistrum Johannem aut suos heredes litis questio aliqualiter susscitari possit vel orriri, idem comes Mark receptis sexaginta marcas ab dicto magistro Johanne possessiones Tolman et Lanka iam prefatas cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis universis similiter nullo contradictore existente ipsi magistro Johanni et suis he[redibus heredumque suorum] successoribus dedit, tradidit et vendidit irrevocabiliter iure prepetuo, pacifice et quiete possidendas, quas quibus sexaginta marcas predictus magister Johannes partim in denariis banalibus, partim in estimatione condigna sex pensas pro marca computando in festo Beati Nicolai confessoris ipsi comiti Mark filio Lamperti plene persolvit, coram nobis obligavit se eciam idem comes Mark et assumpsit, quod si qui cognatorum vel vicinorum suorum contra magistrum Johannem vel successores suos super facto predictarum possessionum ullorumque tempore agere intenderint, idem comes Mark expedire teneretur propriis laboribus et expensis, dixit etiam idem comes Mark, quod ubicumque vel coram quolibet capitulo predictus magister Johannes presens privilegium voluerit exhibere, extunc sub eadem forma sibi privilegium concedatur atque daretur. Datum per manus magistri Iwan concanonici nostri, Johanne preposito, Gregorii cantore, Bartholomeo custode, Herym decano ceterisque fratribus in ecclesia Dei iugiter famulantibus. Actum autem in festo Beati Nicolai confessoris anno Domini Mo CCCmo septimo.

Vissza a listára