Capitulum ecclesie Boznensis universis Christi fidelibus presencium noticiam habituris salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod comite Abraam et Iwan fratre suo uterino filiis Ibrahun ab una parte, Mark filio Mowr ex altera coram nobis personaliter constitutis, iidem Abraam et Iwan confessi sunt viva voce, quod quandam particulam terre ipsorum hereditarie in Cerkenyk existentem cum omnibus utilitatibus et pertinenciis in eadem habitis ipsi Mark pro triginta marcis et duabus plene receptis sicut dixerunt et domine Isalth sorori ipsorum filie comitis Ibrahun consorti videlicet eiusdem Mark pro quarta filiali de possessionibus ipsorum sibi de iure contulissent iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam tali vinculo interposito, quod quicumque ipsum Mark et eandem dominam sororem ipsorum racione dicte particule terre infestaret temporis in processu, iidem Abraam et Iwan expedire tenebuntur propriis laboribus et expensis, qui si expedire non possent contra quoslibet, extunc in alia possessione ipsorum equalem particulam utilitate et quantitate eidem Mark et consorti eiusdem tenebuntur assignare. Mete autem ipsius particule terre, sicut partes nobis concorditer dixerunt, hoc ordine distinguntur. Prima meta incipit ubi Prizeklechpotoka cadit in Cyrkwenykpotoka iuxta terram magistri Thome filii Benedicti et exit de eadem versus meridiem ad magnam viam et per eandem viam eundo cadit in Strezewchpotoka et ibi separatur a terra magistri Thome antedicti, inde vadit sursum versus occidentem in bono spacio in eandem Strezewchpotoka et exit de eadem versus septem[trion]em, ubi intrat in Myhoylpotoka et per eandem vadit sursum in bono spacio per silvam et ascendit in montem Stremuch vocatum et est ibi meta terrea circa viam banuta vocatam et transit ipsam [viam versus o]rientem, ubi iungitur terre Myske et ibi reflectitur sursum versus septemtrionem et cadit in eandem Prezekluchpotoka et per eandem tendit sursum similiter versus septemtrionem, ubi or[iretur Prezek]lechpotoka prenotata et ibi separatur a terra Myske antedicti et a capite eiusdem Prezekluch vadit sursum in Zelemen et venit ad viam et ibi reflectitur per eandem viam versus orientem [et tendi]t circa terram magistri Thome antedicti descendendo et pervenit ad Zlobinakerece et inde descendit ad Palespotoka, inde vero ascendit in montem Paleshege vocatum et ibi est quedam arbor t[hul]i, inde descendit et venit in quendam rivulum et idem cadit in Cyrkwennyk sepedictum et per eandem descendendo venit ad metam priorem et ibi terminatur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes appensione nostri sigilli autentici fecimus communiri. Datum in octavis apostolorum Petri et Pauli Beatorum anno Domini mil[lesimo] trecentesimo sexto.

Vissza a listára