Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in omnium Salvatore. Ad universorum noticiam harum serie litterarum volumus pervenire, quod magister Thomas filius Kornelii ad nostram accedens personaliter presenciam nobis retulit oraculo vive vocis, quod magistrum Alexandrum filium Alexandri de genere Aba recepit et asumpsit sibi in filium adoptivum et possessionem suam Chythnyak vocatam eidem magistro Alexandro propter defectum senectutis et suas necessitates nunmodicas (!) asignavit ita videlicet, quod idem magister Alexander ipsum magistrum Thomam usque vitam suam sicut patrem carnalem cum omni reverencia et honore debet conservare et eidem victuum necessaria, prout melius et honestius poterit necnon vestimenta attribuet, prout coram nobis asumpsit, post vero mortem eiusdem magistri Thome possessio ipsius antedicta cedit in ius et proprietatem predicti magistri Alexandri perpetuo et irrevocabiliter possidenda. Mete autem terree seu possessionis dicti magistri Thome hoc ordine distinguntur. Prima meta incipit et exit a fluvio Orioua et tendit versus septemtrionem ad quandam arborem pyri et idem arbor est circumfusa cum meta terrea et ex illa parte commetaneus est possessio Lypia, deinde tendit ad quandam vallem, que dicitur Zuhodol et vadit usque caput ipsius vallis et ibi est arbor sylicis cum meta terrea circumdata, deinde descendit directe ad quendam rivulum et transeundo ipsum rivulum pervenit ad arborem cherasii, deinde ascendit per beerch ad arborem sylicis et circumdata est cum meta terrea et de ipsa arbore per eundem berch descendit ad quendam rivulum versus orientem, deinde ascendit per berch et per modicum eundo spacium descendit in fluvium Stythnyak et per ipsum fluvium Stythnyak vadit sursum et separatur a terra Lypoa ac tendit ad terram Wlkosa et vadit ad unam vallem et ibi est truncus nucis et per vallem asscendendo pervenit ad magnam viam versus orientem iuxta terram Chepurnyak et ibi sunt due mete terree, inde reflectitur versus meridiem per eandem magnam viam et ibi sunt due mete terree et ibi est terra Stephani dicti Kuun, deinde iuxta eandem viam in terra Chepurnya iuxta terram Stythnyak due mete sunt terree, deinde iuxta terram Martini sunt due mete terree, deinde iuxta terram Machius vadit per viam directe eundo versus meridiem et exit de via et ibi est meta terrea iuxta terram Iwan, ab hinc pervenit ad terram Pauli et ibi est dumus harast circumfusa cum meta terrea, deinde vadit ad dumum egur cum meta terrea circumdata, deinde vadit inter dumos reketia et vadit ad caput cuiusdam rivuli et per eundem rivulum descendendo separatur a terra Pauli et ibi commetatur terra castri et per eundem rivulum semper eundo versus meridiem satis in bono spacio vadit per dumos requetia transit quandam viam, que vadit ad Posogauar et pervenit ad unam arborem populus cum meta terrea circumdata, exinde eundo per mega pervenit ad dumum chypka et est circumfusa cum meta terrea et per ipsum mega directe eundo pervenit ad dumum reketia cum meta terrea circumdata, semper eundo versus meridiem cadit ad caput cuiusdam putei et ibi separatur terra castri et vadit iuxta terram Drusk tendens versus occidentem cadit ad fluvium Stythnyak, deinde vadit ad arborem populus et reflectitur et tendit ad metam primam et sic terminatur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras privilegiales apposicione sigilli nostri autentici munimine roboratas. Datum in quindenis Beati Mychaelis archangeli anno Domini Mo CCCo quinto.

Vissza a listára