In nomine domini, amen. Nos Capitulum Boznensis ecclesie significamus, quibus expedit, universis, quod anno eiusdem M. CCC. tertio, indictione prima, sexto die mensis Augusti, venerabilis pater Stephanus divina miseratione Archiepiscopus Colocensis, in nostra presencia personaliter constitutus, sanctissimi patris et domini, domini Bonifacii divina providencia pape octavi litteras cum vera bulla, diffinicionem, ordinacionem et declaracionem iuris domine Marie Iherusalem, Sicilie et Ungarie Regine et Karoli nepotis sui Ungarie Regis illustris, quod in eodem regno Ungarie iure successionis dinoscuntur, continentes, perlegi fecit, pronunciavit, publicavit sollempniter et divulgavit clero, populis et incolis eiusdem loci et provincie, ac aliis presentibus, qui aderant, ne Bohemie Rex illustris et Wencezlaus, natus eius, super ipsis pronunciacione, diffinicione, publicacione ac sentencia huiusmodi factis, et prefixione termini quadrimestris super proprietate iuris, quod in ipso regno Ungarie habere se credebant et credunt, secundum tenorem earumdem litterarum papalium eisdem assignati, ignoranciam valeant allegare. Ipseque Venerabilis pater de pronunciacione et publicacione facta iuxta mandatum Apostolicum petiit diligenter, ut super ipsis pronunciacione, publicacione et divulgacione sollempniter peractis litteras ipsas apostolicas de verbo ad verbum transcribendo nostras testimoniales litteras emanare faceremus: quarum quidem litterarum apostolicarum tenor talis est. Bonifacius episcopus etc. Venerabilibus fratribus . . . Archiepiscopo Colocensi ac Zagrabiensi episcopo etc. Super Regno Ungarie etc. ut supra Nro. Dcxxxviii. usque in finem. In cuius pronunciacionis, publicacionis et divulgacionis testimonium, iuxta predictarum apostolicarum litterarum seriem et tenorem, ad peticionem supradicti venerabilis patris nostras testimoniales litteras appensione sigilli nostri antentici insignitas duximus concedendas. Datum anno et termino prenotatis.
Ego Nicolaus Boznensis episcopus huic publicacioni et denunciacioni interfui, propriis manibus subscripsi, et in testimonium ipsius denunciacionis seu publicacionis sigillum meum apposui.
Ego Iohannes prepositus eiusdem ecclesie huic publicacioni et denunciacioni interfui, propriis manibus subscripsi, et sigillum meum apposui.
Ego Michael custos eiusdem ecclesie huic publicacioni et denunciacioni interfui, propriis manibus subscripsi, et sigillum meum apposui.
Ego Gregorius Cantor eiusdem ecclesie huic publicacioni et denunciacioni interfui, propriis manibus subscripsi, et sigillum meum apposui.

Vissza a listára