Excellentissimo domino eorum Lodovico, Dei gratia illustri regi Hungarie Capitulum Ecclesie Bachiensis orationes in Domino, debitas et devotas. Litteras vestre maiestatis honore, quo decuit recepimus, sub hac forma: Lodovicus, Dei gratia rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Ecclesie Bachiensis salutem et gratiam. Dicit nobis magnificus vir Theteus, magister ianitorum nostrorum, quod Pethew filius Laurentii, et Stephanus filius Demetrii de Tharnuk, Gregorius filius Laurentii, Andreas filius eiusdem Gregorii, ac Mychael filius Bular quandam possessionem eorum hereditariam Adrian vocatam, quondam in comitatu de Budrug, nunc vero in comitatu Chengradyense existentem, in qua monasterium in honore Beati Beati Martini confessoris esset fundatum, sibi coram nobis dudum mediantibus litteris nostris, ut in ipsis litteris nostris supradicta possessione confectis continetur, vendidissent, quam, sicut audivisset nunc iidem nobiles de Tarnuk coram vobis conparentes magistro Paulo dicto Magar vendidissent, quare fidelitati vestre firmiter precipientes mandamus quatenus in unum convenientes diligenti perscrutatione inter vos habita de eo, utrum predicti nobliles de Tarnuk in vestri presentia conparentes dictam possessionem Adrian ipsi magistro Paulo dicto Magar vendidissent, vel ne, sciatis investigando omnimodam veritatem, et post hoc prout exinde vobis veritus constat vel constiterit nobis fideliter rescribatis. Datum Bude, secundo die festi Ascensionis Domini, anno eiusdem M.o CCC.mo XL.mo octavo. Nos itaque vestris mandatis satisfacere cum fideli famulatu volentes ut tenemur, mox receptis presentibus litteris vestris in unum conveniendo et tractatum unanimiter de premissis faciendo recordati fuimus, et in camara nostra quandam privilegium nostrum super premisso facto confectum ad conservandum more consueta positum requiri faciendo reinvenimus, in quo continetur, quod in anno Domini Mmo CCCmo XLmo quinto, feria tertia proxima post diem Srennarum tunc preteritum Stephanus filius Demetrii, Andreas filius Gregorii, et Ladislaus filius Bular, nobiles de Tarnuk pro se personaliter, item pro Gregorio et Peteu filiis Laurentii, ac Michaeli filio eiusdem Bular, fratribus ipsorum patruelibus cum sufficientibus litteris nostris procuratoriis astantes, possessionem ipsorum Fulseuadrian vocatam cum omni plenitudine sui iuris et omnium utilitatum iurium et proprietatum eiusdem integritatibus magistro Paulo dicto Magar, castellano de Gymus pro sexaginta marcis conpoti Budensibus in bonis denariis preter sex marcas et medium, quas cum estimatione condigna, videlicet cum equis equatialibus ipsis per eundem magistrum Paulum plene datis et persolutis heredum per heredes suos iure perpetuo et irrevocabiliter vendidissent possidendam, prout in ipso privilegio nostro plenius et uberius tale factum continetur. Datum in die Dominica proxima post festum Assumptionis Beate Virginis, anno Domini supradicto.

Vissza a listára