Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Bachiensis salutem in vero salutari. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod accedens ad nostram presentiam Johannes filius Demetrii exhibuit nobis quasdam litteras memorali sigillo nostro consignatas, serenissime domine Elizabeth, dei gratia illustri regine Ungarie olim directas, petens a nobis cum instantia, ut ipsas litteras iuxta mandatum eiusdem domine regine in formam privilegii redigentes transscribi faceremus, quarum tenor talis est: (Lásd 1322.júl.08.) Nos igitur iustis petitionibus eiusdem Johannis inclinati ipsas litteras iuxta mandatum ipsius domini regine in forma privilegii redigentes presentibus tenorem earundem duximus inferendum. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes eidem concessimus privilegialis sigilli [nostri] munimine roboratas et alphabeto intercisas. Datum piridie nonas novembris, anno Domini Millesimo trecentesimo vicesimo [secundo (?)], magistro Johanne preposito, Georgio lectore, Emrico cantore, Nicolao Bachiense, Egigio (!) Syrmiense, Petro Zekediense archidiakonis, Gallo custode, Cosma decano, ceterisque fratribus in ecclesia Dei existentibus.

Vissza a listára